- VERECUNDIA demissi oris
- VERECUNDIA demissi orisin Heroibus et Heroinis, celebrata passim apud Poetas, indicio virtutis modestiaeque. Unde Statius de Violantilla, l. 1. Sylv. 2. v. 11.Ipsa manu nuptam genitrix Aeneia ducit,Lumine demissam, et dulci probitate rubentem.Hôc nempe colore suorum facies suppingit, quem proin Virginem quam maxime decere Aristorele genita dixit, pud Laertium. Sic idem, l. 4. Theb. v. 768.—— Demissô Lemnia vuliu etc.Vide quoque Virg. l. 12. Aen. de Turno, Aelianum, Var. l. 12. c. 1. de Aspasia: Eustathium, l. 10. et 11. de Ismene: porro Aristenaetum, l. 1. Ep. 19. Apollon. Rhodium, l. 1. v. 790. Musaeum in Leandro, Alios, et plura hanc in rem apud Casp. Barthium, Adv. l. 90. c. 5. Alia notio vocis apud Capitolin. in Marco. Sane quamvis esset constans, erat etiam verecundus; Et c. 4. eum verecundum fuisse sine ignavia ait, non enim αἰχυντηλὸν, sed αἰδήμονα hîc significat, qui rogatus negare non sustineret, ut exponit Salmas. ad loc. Vide quoque ad Arnobii ista, adv. Gentes l. 2. Quamvis ille sit indolis infamiam semper atque ignominiosa fugientis: Desid. Heraldum, ubi multa de tenerae frontis hominibus, ἐπιεικέσι καὶ αἰδήμοσι, quos improbi, δειλοὺς et inertes arbitrati, τοὺς ἀναιχύντους contra constantes et ἀνδρείους vocant; nec non supra Pallidi; it. Panaf et Pudor: uti de Verecundiae rubore ab Aristonide expreslo, voce Terror.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.